La Femme pauvre

XXV

Deinde sponsæ videbatur, quod quasi locus quidam terribilis ettenebrosus aperiebatur, in quo apparuit fornax ardens intus. Etignis ille nihil aliud habebat ad comburendum nisi dæmones, etviventes animas.

« Supra vero fornacem istum apparuit anima illa, cujusjudicium jam in superioribus auditum est. Pedes vero animæ affixifuerunt fornaci, et anima stabat erecta quasi persona una. Nonautem stabat in altissimo loco, nec in infimo, sed quasi in laterefornacis. Cujus forma erat terribilis, et mirabilis.

« Ignis vero fornacis videbatur se trahere sursum infrapedes animæ, sicut quando aqua trahit se sursum per fistulas, etviolenter comprimendo se ascendebat super caput, in tantum, quodpori stabant sicut venæ currentes, cum ardenti igne.

« Aures autem videbantur quasi sufflatoria fusorum, quæcerebrum totum cum continuo flatu commovebant.

« Oculi vero eversi apparebant et immersi, et videbantur adocciput intus esse affixi.

« Os quoque erat apertum et lingua extracta per aperturasnarium, et dependebat ad labia.

« Dentes autem erant quasi clavi ferrei affixi perpalatium.

« Bracchia vero ita longa erant, quod tendebant adpedes.

« Manus quoque ambæ videbantur habere et comprimere quamdampinguedinem cum ardenti pice.

« Cutis vero quæ apparebat supra animam videbatur habereformam pellis supra corpus, et erat quasi lintea vestis circumfusaspermate. Quæ quidem vestis sic erat frigida, quod omnis quividebat eam contremuit.

« Et de illa procedebat sicut sanies de ulcere corruptosanguine, et fœtor ita malus, quod nulli pessimo fœtori in mundoposset assimilari.

« Visa itaque ista tribulatione, audiebatur vox de illaanima, quæ dixit quinque vicibus : Væ ! clamans cumlacrymis totis viribus suis… »

Revelationum cœlestium SanctæBrigittæ,

Liber quartus, cap. VlI.

L’Esprit du Seigneur ne Se promène pas seulement dans lescimetières. Ceux qui Le connaissent peuvent Le rencontrer partout,fût-ce en enfer, et Il dit Lui-même que « le feu marche devantSa Face ».

Auteurs::

Les cookies permettent de personnaliser contenu et annonces, d'offrir des fonctionnalités relatives aux médias sociaux et d'analyser notre trafic. Plus d’informations

Les paramètres des cookies sur ce site sont définis sur « accepter les cookies » pour vous offrir la meilleure expérience de navigation possible. Si vous continuez à utiliser ce site sans changer vos paramètres de cookies ou si vous cliquez sur "Accepter" ci-dessous, vous consentez à cela.

Fermer